DENZINGER IN ITALIANO PDF

View Larger Image. Ask Seller a Question. Title: Enchiridion Symbolorum Spanish Edition [ El Magisterio de la Iglesia o Enchiridion Symbolorum recoge las confesiones de fe, las decisiones conciliares, los decretos de sinodos y las enciclicas del Magisterio eclesiastico.

Author:Zujinn Gardakus
Country:Belize
Language:English (Spanish)
Genre:Politics
Published (Last):6 November 2016
Pages:347
PDF File Size:14.52 Mb
ePub File Size:20.57 Mb
ISBN:592-7-11740-693-8
Downloads:6424
Price:Free* [*Free Regsitration Required]
Uploader:Maujinn



Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Symbola Primitiva. Symbola exculta. Schema tripartitum trinitarium. Roma, saec.

Psalterium Aethelstani regis 11 2 in lingua greca. Symbole Apostolique, formule occidentale, Rome 3eme siecle;. Asie Mineure, fin IVeme S. Symbole " Quicumque ", pseudo-athanasien. Dominus: 19 quia, sicut singillatim unamquamque personam et Deum ac et Dominum confiteri christiana veritate compellimur, 20 ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. In divinae cognitionis profunda introspicientes, cuncta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis temporibus peragere iussit : 2 oblationes scilicet et officia perfici, neque temere vel inordinate fieri, praecepit, sed praefinitis temporibus et horis.

Homo laicus praeceptis laicis constringitur. Saint Corneille, Ep. Cornelium episcopum sanctissimae catholicae Ecclesiae, electum a Deo omnipotente et Christo Domino nostro scimus; nos errorem nostrum confitemur; imposturam passi sumus; circumventi sumus perfidia et loquacitate captiosa; nam tam etsi videbamur quasi quandam communicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse, cor tamen nostrum semper in Ecclesia fuit, nec enim ignoramus, unum Deum Dominum omnipotentem -!

In qua tamen ei non latebat - quomodo enim illud nescire potuisset? Saint Etienne I, Ep. Si quis ergo a quacumque haeresi venient ad vos, nihil innovetur nisi quod traditum est, ut manus illis imponatur in paenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.

Saint Denis, Let. Audivi enim quosdam, qui apud vos divinum verbum praedicant et docent huius opinionis magistros esse, qui quidem e diametro, ut ita loquar, Sabellii opinioni adversantur. Hic enim blasphemat, ipsum F i l i u m dicens e s s e P a t r e m, et vicissim: illi vero tres deos quodammodo praedicant dum sanctam unitatem in tres diversas hypostases ab invicem omnino separatas dividunt. Necesse est enim divinum Verbum Deo universorum esse unitum, et Spiritum Sanctum in Deo manere et inhabitare: adeoque divinam Trinitatem in unum, quasi in quendam verticem, hoc est in Deum universorum omnipotentem reduci atque colligi.

Insipientis enim Marcionis doctrina, quae in tria principia monarchiam secat et dividit, diabolica sane est non autem verorum Christi discipulorum vel eorum, quibus Salvatoris disciplina placet. Hi enim probe norunt Trinitatem quidem in divina Scriptura praedicari, tres autem esse deos neque in Veteri neque in Novo Testamento doceri. Non levis igitur, sed maxima est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere.

Nam si factus est Filius, erat tempus quando non erat: atqui fuit semper, si utique est, ut ipse declarat, in Patre Jo l4, 10s.

Et si Christus verbum, sapientia et virtus est haec enim Christum esse divinae docent litterae Jo 1, 14; I Cor 1 24 , ut ipsi nostis , haec sane virtutes Dei sunt. Quocirca si factus est Filius, fuit tempus, quando haec non erant: adeoque fuit tempus quo sine his erat Deus: quod perabsurdum est. Ad haec minime attendisse mihi videntur opinionis huius duces, et idcirco a veritate prorsus aberrasse, quli aliter, quam quod sibi vult divina et prophetica Scriptura, explicant illud " Dominus creavit me principium viarum suarum " Prv 8, Septg.

Non enim una est, ut scitis, verbi " creavit " significatio. Nam hoc in loco " creavit " idem est, quod " praefecit operibus ab ipso factis ", factis, inquam, per ipsum Filium. At hic " creavit " non perinde intelligendum est atque " fecit ". Sic etiam illos recte quis possit coarguere: O praecipites temerariique homines, ergone facta res est " primogenitus omnis creaturae " Col 1, 15 , " ex utero ante luciferum genitus " Ps , 3: Septg- , qui ut Sapientia dicit, " ante omnes colles gignit me " Prv 8, Denique multis in locis divinorum eloquiorum eum " genitum " dici, at nusquam " factum " Filium quis legerit.

Ex quibus aperte convincuntur falsa de Domini generatione opinari, qui divinam atque inexplicabilem eius generationem factionem audent dicere.

Ita scilicet divina Trinitas et sancta monarchiae praedicatio integra servabitur. Concile d'Elvire vers Item femina fidelis, quae adulterum maritum reliquerit fidelem et alterum ducit, prohibeatur ne ducat; si duxerit, non prius accipiat communionem, nisi quem reliquerit prius de saeculo exierit; nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit.

Episcopus, vel quilibet alius clericus, aut sororem aut filiam virginem dicatam Deo tantum secum habeat; extraneam nequaquam habere placuit. Placuit in totum prohibere episcopis, presbyteris et diaconibus, vel omnibus clericis positis in ministerio, abstinere se a coniugibus suis et non generare filios: quicumque vero fecerit, ab honore clericatus exterminetur.

Loco peregre navigantes aut si ecclesia in proximo non fuerit, posse fidelem, qui lavacrum suum integrum habet nec sit bigamus, baptizare in necessitate infirmitatis positum catechumenum, ita ut, si supervixerit, ad episcopum eum perducat, ut per manus impositionem perfici possit. Si quis diaconus regens plebem sine episcopo vel presbytero aliquos baptizaverit, episcopus eos per benedictionem perficere debebit; quod si ante de saeculo recesserint, sub fide, qua quis credidit, poterit esse justus.

Concile d'Arles De Afris, quod propria lege sua utantur utuntur , ut rebaptizent, placuit, ut si ad Ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum symbolum, et si perviderint eum in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum Patre et F'o et Sp'u S'o esse baptizatum, manus ei tantum inponatur, ut accipiat Spiritum Sanctum ; quod si interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur. Et in unum Dominum nostrum -! Et Spiritum Sanctum.

DS Eos autem, qui dicunt " Erat, quando non erat " et " Antequam nasceretur,non erat " et " Quod de non exstantibus factus est " vel ex alia substantia autessentia dicentes esse aut factum aut convertibilem aut demutabilem Deum filium Dei , hos anathematizat catholica Ecclesia. I , De his, qui se cognominant Catharos id est mundos scilicet Novatiani , si aliquando venerint ad Ecclesiam catholicam, placuit sancto et magno Concilio, ut impositionem manus accipientes, sic in clero permaneant.

Haec autem prae omnibus eos scriptis convenit profiteri, quod catholieac et apostolicae Ecclesiae dogmata suscipiant et sequantur: id est, et bigamis se communicare et his qui in persecutione prolapsi sunt De Paulianistis ad Ecclesiam catholicam confugientibus definitio prolata est, ut baptizentur omnimodis.

Si qui autem de his praeterito tempore in clero fuerunt, si quidem immaculati et irreprehensibiles apparuerint, baptizati ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae.

Versio I Dionysii Exigui Can. Si quis a medicis per languorem desectus est aut abscisus a barbaris, hic in clero permaneat. Si quis autem se sanus abscidit, hunc et in clero constitutum abstinere conveniet et deinceps nullum debere talium promoveri.

Sicut autem hoc claret quod de his qui rem hanc affectant audentque se ipsos abscidere dictum est; sic eos quos barbari aut domini castraverunt, inveniuntur autem alias dignissimi ad clerum regula tales admittit.

Prisca: 12 De his, qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur; ita ut, si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur.

Quod si desperatus, et consecutus communionem, oblationisque particeps factus, iterum convaluerit, sit inter eos, qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit. Saint Jules I, Ep. Oportuit omnibus nobis scripsisse, ut ita ab omnibus quod iustum esset decerneretur; episcopi enim erant qui patiebantur, nec vulgares Ecclesiae quae vexabantur, sed quas ipsi Apostoli per se gubernarunt.

Cur autem de Alexandrina potissimum Ecclesia nihil nobis scriptum est? An ignoratis hanc esse consuetudinem, ut primum nobis scribatur, et hinc quod iustum est decernatur? Sane si qua hujusmodi suspicio in illius urbis episcopum cadebat, ad hanc Ecclesiam scribendum fuit. Concile de Sardique ? Si autem probaverit talem causam esse, ut ea non refricentur quae acta sunt, quae decreverit confirmata erunt.

Si hoc omnibus placet? Synodus respondit: Placet. Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae, quam plenam sanctitatis protulistis: cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis commorantur locis, et proclamaverit agendum sibi esse negotium in urbe Roma, alter episcopus in eadem cathedra, post appellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur loco ipsius, nisi causa fuerit iudicio Romani episcopi determinata.

Quod si qui rogat causam suam iterum audiri et deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi, quid velit aut quid aestimet: et si decreverit mittendos esse, qui praesentes cum episcopis iudicent, habentes eius auctoritatem, a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio.

Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo iudicaverit. Libere, Ep. Litteras etiam ad eundem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab Ecclesiae Romanae communione.

Reversi igitur presbyteri nuntiaverunt eum venire noluisse. Secutus denique litteras caritatis vestrae, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem vestram dedi, me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere, supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea sive Ecclesiae Romanae et a consortio litterarum et ecclesiasticarum.

Erit enim sedens kathezomenos in dextera Patris non solum in hoc saeculo, verum etiam et in futuro. Et in Spiritum Sanctum, id est paracletum, quem promittens apostolis, posteaquam caelum adscendit, misit docere eos et commonere omnia, per quem et sanctificantur credentium in eum sinceriter animae. Iterum ergo dicimus: Si quis autem Patrem et Filium duos dicit deos: anathema sit. Si quis substantiam ousian Dei dilatari platunesthai et contrahi sustellesthai dicit: an.

Si quis dilatatam substantiam Dei Filium dicat facere, aut latitudinem platusmon substantiae eius, sicut sibi videtur -! Filium nominet: an. Si quis insitum vel prolativum Verbum endiatheton e prophorikon Logon Dei Filium dicat: an.

Si quis hominem solum monon dicit de Maria ek Marias Filium: an. Si quis Deum et hominem de Maria natum dicens, Deum -! Si quis 'Faciamus hominem' Gn 1, 26 non Patrem ad Filium dixisse, sed ipsum ad semetipsum dicat Deum locutum: an. Si quis Filium non dicat Abrahae visum Gn 18, 1ss , sed Deum innascibilem vel partem eius dicat: an. Si quis cum Jacob non Filium quasi hominem colluctatum Gn 32, 25 ss , sed Deum innascibilem vel partem eius dicat: an.

Pluit enim Dominus Filius a Domino Patre. Non enim exaequamus suntassomen vel comparamus -! Neque enim descendit in Sodomam sine Patris voluntate; neque pluit ex se, sed a Domino, auctoritate scilicet Patris; nec sedet in dextera a semetipso, sed audit dicentem Patrem: 'Sede ad dexteram meam' Ps ,1. Si quis Spiritum Sanctum Paracletum dicens, innascibilem agenneton Deum dicat: an.

Si quis, sicuti docuit nos Dominus, non alium dicat Paracletum a Filio - dixit enim: 'Et alterum Paracletum mittet vobis Pater, quem rogabo ego' cf.

Jo l4, l6 -: an. Si quis Spiritum Sanctum partem dicat Patris vel Filii: an. Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres dicat deos: an. Si quis quod dictum est 'Ego Deus primus, et ego Deus novissimus, et praeter me non est Deus' Is 44,6 ad destructionem idolorum dictum et eorum qui non sunt dii, in destructionem Unigeniti ante saecula Dei iudaice intellegat: an.

Si quis nolente Patre natum dicat Filium: an. Si quis innascibilem agenneton et sine initio anarchon dicat Filium, tamquam duo sine principio anarcha et duo innascibilia -! Sicut lex loquitur: Justa iudicate, filii hominum Ps 57, 2 , ego Athanasium non defendi, sed, quia susceperat illum bonae memoriae Julius episcopus decessor meus, verebar, ne forte in aliquo praevaricator iudicarer. At ubi cognovi, quando Deo placuit, iuste vos illum condemnasse, mox consensum commodavi sententiis vestris.

3800HGV MANUAL PDF

Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum

Published by Occidente. Bonis Auris. Seller Rating:. About this Item: Occidente. Codigo: Editorial: Occidente.

ANASTOMOSE BILIODIGESTIVA PDF

Enchiridion Symbolorum by Denzinger

The Enchiridion is a compendium of all the basic texts on Catholic dogma and morality since the Apostolic Age. Commissioned by Pope Pius IX , it has been in use since , and has been regularly updated since. The name Enchiridion from Greek cheir, "hand" means "handbook. By including all basic texts of Catholic teachings, the Enchiridion serves as a compendium of faith through the centuries. It is also a research instrument for theologians, historians, and individuals with an interest in the study of Christianity. The latest updates extend to the teachings of Pope John Paul II ; it can thus be used for research on contemporary issues, such as the social teachings of the Church, subsidiarity , poverty , social justice , death penalty , birth control or the ordination of women.

Related Articles